PAMIAE seu APAMIAE

PAMIAE seu APAMIAE
PAMIAE, seu APAMIAE
urbs Comitatus Fuxensis ad Alburacim fluv. 3. leuc. a Fuxio in Boream, 9. a Tolosa in Meridiem, uti 6. a Rivis in Eurum; Pamiers. Ita proprie Arx dicitur, cum urbs Fredelacum fuerit appellata. Hîc Abbatia saeculô 8. a Comitibus Carcassonensibus fundata est, et Rogerius Bernardus, Comes fuxensis Fredelacum urbem cum arce Pamia, Abbati donavit. A. C. 1149. cum cuius successoribus Comiti non raro lis fuit. episcopalis facta est, A. C. 1296. a Bonifacio VIII. primumque Praesulem habuit Bern. Saissetium, qui cum Comite pacem fecit. Fuit autem tum sub Archiepiscopo Narbonensi, donec Tolosanâ Ecclesiâ in Archiepiscopalem evectâ, a Iohanne 24. huic subesse coepit. Bellis civilibus plurimum passa, nunc indies reparatur, Guil. Perierius, Annalib. Fux. Bertrandus Elias, Hist. Fux. Petrus Olhagaray, Hist. Fux. de Marca, Hist. Bearn. Des Cases, Hist. Fux. etc. Vide quoque Apamiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”